Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[90]
tum igitur nihil
recusans Galba pro sese et1 populi Romani fidem implorans
cum suos pueros tum C. Galli etiam filium flens commendabat, cuius orbitas et fletus mire miserabilis fuit propter
recentem memoriam clarissimi patris; isque se tum eripuit
flamma, propter pueros misericordia populi commota, sicut
idem scriptum reliquit Cato. Atque etiam ipsum Libonem
non infantem video fuisse, ut ex orationibus eius intellegi
potest.
1 et secl. Campe
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.